Phocis (regionalis unitas)
Vide etiam paginam fere homonymam: Phocis
| Phocis Περιφερειακή ενότητα Φωκίδας |
|
|---|---|
Situs Phocidis in regione Graecia Media |
|
| Indicia fundamentalia | |
| Civitas | Graecia |
| Regio | Graecia Media |
| Caput | Amphissa |
| Area | 2120 km² |
| Numerus incolarum | 37866 (census anni 2010[1]) |
| Spissitudo incolarum: | 18 incolae per km² |
| Latitudo | 38° 30' N |
| Longitudo | 22° 15' E |
| Pagina interretialis | www.fokida.gr |
Demi Phocidis: 1. Delphi, 2. Doris |
|
Phocis fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis sive nomis regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Amphissa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad duos demos Dorida et Delphos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Phocidis Unitate" permanet, quae 4 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
Index |
[recensere] Geographia
Phocis hodierna a monte Parnasso in oriente ad montes Bardusia in occidente patet. Nomen trahit a regione antiqua Phocide, unitas regionalis autem etiam partes antiquae Locridis ac Doridis includit.
Phocidi est area 2120 km², quorum 560 km² sunt silvis tecta, 36 km² plana et reliqua montuosa. Mons Parnassus (2 459 m) terram in duas partes dividit. Unitates regionales finitimae sunt ab occidente Aetoloacarnania, a septentrionalibus Phthiotis et ab oriente Boeotia. Fines meridiani ac orientales magna ex parte silvis privati, saxosi et montuosi sunt; vallis ab Itea ad Amphissam currit. Silvae ac loca viridia finibus occidentalibus, mediis ac septentrionalibus sunt.
Mornus fluvius, ut regioni satis aquae praebeatur, mole ac aggere praeclusus lacum artificialem format.
[recensere] Administratio
Regionalis Phocidis unitas divisa est in duos demos, qui sunt (vide et tabulam):
[recensere] Pristinus nomus Phocidis
Phocis creata est nomus Graeciae anno 1947. Anno 2011 ex pristino nomo (Νομός Φωκίδας) regionalis Phocidis unitas constitua est. Index sequens demonstrat demos novos ex antiquis coniunctos.[2]
| Novus demus | Pristinus demus | Sedes |
|---|---|---|
| Delphi (demus) | Delphi | Amphissa |
| Amphissa | ||
| Desphina | ||
| Galaxidium | ||
| Grabia | ||
| Itea | ||
| Callies | ||
| Parnassus | ||
| Doris (demus) | Eupalium | Lidoricium |
| Lidoricium | ||
| Tolophon | ||
| Bardusia |
[recensere] Pristinae provinciae
- Provincia Doridis - Lidoricium
- Provincia Parnassis - Amphissa
Nota: Provinciis Graecis non iam est status legalis.
[recensere] Historia antiqua
Vide: Phocis (regio antiqua)
[recensere] Notae
- ↑ Numerus incolarum, qui in libello a ministerio rerum domesticarum mense Maio anni 2010 edito invenitur: Libellus Callicratis (Neograece).
- ↑ "Lex Callicratis" (Neograece)
[recensere] Nexus externi
| Nomi Graeciae usque ad annum 2010 | |
|---|---|
| Achaea | Aetoloacarnania | Arcadia | Argolis | Arta | Attica | Boeotia | Cabala | Carditsa | Castoria | Cephallenia | Chalcidice | Chios | Cilcis | Corcyra | Corinthia | Cozana | Cyclades | Cydonia | Dodecanesus | Drama | Elis | Emathia | Euboea | Eurytania | Florina | Grebena | Hebrus | Heracleum | Ioannina | Laconia | Larissa | Lasithium | Lesbos | Leucas | Magnesia | Messenia | Mons Sanctus (regio autonoma) | Pella | Phocis | Phthiotis | Pieria | Prebeza | Rhithymna | Rhodope | Samos | Serrhae | Thesprotia | Thessalonica | Tricala | Xanthe | Zacynthus | |
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |