Philippus Pullman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Philippus Pullman, 2005.

Philippus Pullman (natus die 19 Octobris 1946) est scriptor generis phantastici Anglicus. Trilogia His Dark Materials opus clarissimum auctoris est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Die 19 Octobris 1946 Philippus Pullman, etiam tum Philip Outram, Nordovici in Norfolcia natus est. Familia saepe in terras externas professionis patris, Alfredi Outram, causa immigrabat, donec pater mortuus est, cum filius septem annos natus erat. Mater, Audrey Evelyn Outram, matrimonium novum iunxit, et deinde familia in Australiam immigravit. Philippus nomen vitrici sui usu recepit.

Philippus Pullman adulescens carmina Ioannis Miltoni cognoscebat, quae postea multum eum moverunt. Anno 1963 Pullman ad universitatem Oxoniensem adscriptus est. Matrimonium iunxit septem annis peractis et hoc tempore quoque professionem magistri occupavit, et deinde opera Gulielmi Blake cognoscebat. The Haunted Storm, liber primus Pullmani, anno 1972 prolatus est. Postea Pullman magister operari desinuit et uno tenore scribere incipit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Maximam partem opera Philippi Pullman ex libris puerilibus generisque phantastici constat. Pullman magister fabulas scholares scripsit, et post eas Count Karlstein ("Karlstein comes"), qui liber eius primus puerilis publicus est anno 1982 factus. Saepe opera Pullmani aetatem Victorianam aut pseudo-Victorianam tractant, saepeque prima persona puella est. Pullman blasphemiae accusatus est, quod in His Dark Materials religionem Christianam non amice descripsit, sed Pullman se defendit dicendo se humanistam esse.

His Dark Materials (summa argumenti)[recensere | fontem recensere]

His Dark Materials ex libris tribus constat: Northern Lights ("Aurora Borealis") et The Subtle Knife ("Culter subtilis") et denique The Amber Spyglass ("Telescopium sucinum"). Multiversum, cui multa universa parallela sunt, est universum narrationis. Puella nomine Lyra Belacqua ab Oxonia universo suo parallelo ad borealem orbem iter facit. Hic detegitur quod portae inter universa recludi possunt. Lyra portam ad quoddam universum, Cittàgazzem, pererrat, et Will adulescenti, qui sectura facta etiam ad Cittàgazzem confugerat, occurrit. Will cultrum, quo portas recludere potest, habet. Post multa spatia temporis Lyra et Will cognoscunt portas inter universa molestiam afferre: portarum causa particulae minimae sive materiae, ab universo uno ad universum secundum fluunt. Reclusio portarum etiam in universis liberat Umbras quasdam, quae materiam comedunt. Hoc malum est, quia materia est conscientia vitamque caram et dignam facit (quamqam Magisterium, ecclesia Christiana, materiam esse peccatum putat).

Scilicet argumentum complicatius est, et elementa multa magica continet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

1978 Ancient Civilizations

1978 Using the Oxford Junior Dictionary

Fictio

1972 The Haunted Storm

1976 Galatea

1982 Count Karlstein (Karlstein comes)

1987 How to be Cool

1990 The Broken Bridge

1992 The White Mercedes

1993 The Wonderful Story of Aladdin and the Enchanted Lamp

1995 Clockwork, or, All Wound Up

1995 The Firework-Maker’s Daughter

1998 Mossycoat

1998 The Butterfly Tattoo

1999 I Was A Rat! Or The Scarlet Slippers

2000 Puss in Boots: The Adventures of That Most Enterprising Feline

2004 The Scarecrow And His Servant


Sally Lockhart

1985 The Ruby in the Smoke

1986 The Shadow in the North

1991 The Tiger in the Well

1994 The Tin Princess


The New-Cut Gang

1994 Thunderbolt’s Waxwork

1995 The Gasfitter’s Ball


His Dark Materials

1995 Northern Lights (The Golden Compass in Civitates Americae Foederatis)

1997 The Subtle Knife

2000 The Amber Skyglass


2003 Lyra’s Oxford

2008 Once Upon a Time in the North

2009 The Book of Dust


Fabulae

1990 Frankenstein

1992 Sherlock Holmes and the Limehouse Horror