Latinitas bona

Petrus Vidal

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Petrus Vidal, qui saeculo XII floruit, fuit trobator Tolosanus. Temporibus comitis Raimundi V aulam Tolosanam, temporibus Barrali vicecomitis aulam Massiliensem frequentavit, ibique mulierem Barrali, Alasaciam Porcelletam, amavit. Traditiones de vita Petri Vidalis huic amicitiae attribuunt historiam basii rapti cui in nonnullis carminibus allusit:

Be.m bat Amors ab las vergas qu’ieu cuelh;
Quar una vetz en son reial capduelh
L’emblei un bais don tant fort me sove –
Ai! tan mal trai qui so qu’ama no ve!
– Petrus Vidal, 18.13-16
Amor bene me verberat cum virgis quas colligo. Olim enim in palatio eius basium rapui cuius taliter memini – O! ita male vivit qui quod amat non vidit!

Per alias regiones multas vagavit, inter quas Hispaniam, Italiam, Hungariam. In insula Cypro, ut dicitur, in matrimonium duxit puellam quandam quae se principissam Byzantinam finxit.[1] Famam eius celebravit Petrarca in Triumpho amoris.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joseph Anglade, Les troubadours de Toulouse (Tolosae: Privat, 1928) pp. 14-20, 33-56
  • J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964)