Pelkosenniemi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia Pelkosenniemi communis.
Situs Pelkosenniemi communis.

Pelkosenniemi est commune Finnicum 950 fere hominum (anno 2014) in Lapponia situm. Anno 2014 erat numero incolarum tertium minimum commune Finnicum exceptis communibus insulanis.

Nomen Pelkosenniemi eo venit, quod Paulus (vulgo: Paavali) Pelkonen colonus Finnicus fuit primus, qui olim regionem hodierni Pelkosenniemi incolebat. Verbum Finnicum pelko metum significat, -nen autem est suffixum saepe in cognomina Finnica insertum. Pelkosen est casus genetivus Pelkonen cognominis, niemi autem paeninsulam significat.

Communia Kemijärvi, Salla, Savukoski, Sodankylä, atque Rovaniemi oppidum sunt vicina Pelkosenniemi communis.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!