Pecunia fiduciaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pecuniae fiduciariae a Germania.
Pecuniae fiduciariae a CFA.

Pecunia fiduciaria est pecunia symbolica cuius valorem civitatis rectiones legibus moderantur. Valor eius solus ex iusso rectionis provenit. Valore intrinsico omnino caret, quod cives eum nec in auro nec merce nec pecunia altera convertere necesse possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Pecunia fiduciaria primum in America adhibita est saeculo septemdecimo et tunc post Depressionem Magnam saeculo vicesimo.

Praeceptum aureum cives protegit ab malo hyperinflationario et aliis iniuriis doctrinae monetaristae, sicut eis quae visae sunt dum Magna Depressio fit. Magna Depressione incipiente, igitur, homines et civitates aurum cupienter composuissent, ne casus bursarum argentariarumque vel inflatio monetaria capitalem suum delevit.

Quae cum ita sint, interventores, qui, ut severa depressionis mala leniantur, oeconomiam destricte a rectione regi volebant, praeceptum aureum malum habebant. Quamobrem circum annum 1933 civitates praeceptum aureum partim reliquerunt. In CFA, hoc accidit per Iussum Exsecutivum Numerum 6102, quo dominium auri ab civibus vetatum est.[1] Ex anno 1933 pleraeque monetae nummos aureos iam non cuderunt.

Hoc facto aetas pecuniae chartaceae advenit. Civitates mundi anno 1944 systema Bretton Woods adoptaverunt, quo civitates inter se aurum pro charta argentaria mutabunt, sed civibus ipsis iam aurum non habebunt.[2] Dollarium CFA per conventum internationale sicut pecunia reserva internationalis functus est.

Hoc autem systema demum anno 1971 quoque succubuit, quo tempore omnes civitates mundi ad systema fiduciarium adusque conversi sunt. Hoc in systemate valor monetae civitatis aestimatur per cambium internationale (FOREX) et aequilibrium omnium mercimoniorum quae inter nationes commerciantur. Valor monetae cuiusdam civitatis tandem diminuit siquando lacuna commercialis magna accumulatur. Argentaria centralis quoque potest valorem moderari per usurias et reservas capitales accomondandas et aerarium civicum potest novas chartas novas imprimendo ad oblatum monetarium augendum.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iussum per se vetavit dominium nummorum quae centum dollarium excedit, nisi in ornamento facti sunt aut ad res fabricandas teneatur. Confer Textum Iussi Exsecutivi 6102 ab Incepto de Praesidentia Americana (Anglice).
  2. Lege de conventu Bretton-Woods apud Wikipediam Anglicam.
  3. Vide paginam Wikipediae Anglicae nomine Foreign exchange market.


Stipula Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes!