Parmensis (caseus)
E Vicipaedia
Parmensis[1] (Italice Parmigiano) est nomen varietatis casei in Italia inventae.
Duo sunt hodie casei genera in Italia quae de principatu contendunt, ut marceolinus (ita enim Hetrusci vocant quod mense Martio factus sit in Hetruria) et Parmensis in Cisalpinis, quem eundem maialem a mense Maio licet appellare.– Bartholomaeus Platina, De honesta voluptate et valetudine (1475)
Hodie et in aliis civitatibus conficiuntur casei sub talibus nominibus (e.g. in Civitatibus Foederatis Parmesan).
[recensere] Appellatio Originis Protecta
Caseus sub nomine Parmigiano Reggiano in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata Italiae et in modis definitis fieri; ab anno 1996 appellationem in Europa protectam habet.
[recensere] Notae
- ↑ Platina, De honesta voluptate et valetudine, "De caseo".
Feriae Parmigiano Reggiano in urbe Mutina
[recensere] Nexus externi
- Situs officialis (Italice)
- Museum casei Parmigiano Reggiano (Italice)
- De appellationibus lacticiniis Italicis (Italice, Anglice)
- De appellationibus lacticiniis Europaeis (Hispanice, Danice, Theodisce, Neograece, Anglice, Francogallice, Italice, Batavice)
- Situs commercialis caseorum Parmesan et Vegetarian Parmesan in civitate Visconsinia confecti (Anglice)
| Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes! |

