Ousainou Darboe

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Ousainou Darboe
Res apud Vicidata repertae:
Ousainou Darboe: imago
Ousainou Darboe: imago
Nativitas: 8 Augusti 1948; Dobo
Patria: Gambia

Ousainou Darboe (die 8 Augusti 1948[1] Dobo in oppido natus) est politicus Gambiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

E populo Mandinga[2] ortus, Ousainou Darboe filius est Numukunda Darboe olim apud parlamentum Gambiense legati. Alumnus est universitatum Lacupolitanae in Nigeria et Ottaviensis in Canada. Causidicus operam dedit, usque ad annum 1980 pro regimine Gambiensi, deinde privatim iura humana suadens atque pro societatibus publicis causas varias sustinens. Factionem unitam democraticam anno 1996 condidit et conducebat, quater se in comitiis ad officium praesidis proponens contra Yahya Jammeh, malo semper successu. Anno 2016 ante comitia habita incarceratus est. Adama Barrow ergo subito candidatus, victor reportatus, aemulum Ousainou Darboe liberavit et ad munus ministri rerum externarum convocavit. Die 29 Iunii 2018, praesidem vicarium promovit. Mense Novembri 2021, eius petitio ad comitia praesidentialia 2021-22 convalescit a Commissione Electorali Libera. Die 14 Decembris 2021, Ousainou Darboe Supremam Curiam rogavit ut renuntiatam re-electionem exitu Praesidis Adama Barrow in 2021 electionem praesidentialem everteret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita aliae Vicipaediae, sed verificare oportet.
  2. Vide Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Mandinga, regnum amplum Nigritiae (...)".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Gambiani