Ofra Haza

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ofra Haza (humili loco nata familia oriunda ex Iemena Telavivi die 19 Novembris 1957 - ibidem mortua est die 23 Februarii 2000) fuit cantrix Israelita notissima quia antiqua carmina Iemenitorum Iudaeorum more novo canebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adolevit in communitate Hatikva Telavivi et primum in societate musicae Hatikvae cecinit. Primus exitus habuit in Israel anno 1979, cum egit in pelliculis Israelitis Puella Suburbana et Shlagger et primi carmenis "Ani Frecha" gratia. Anno 1983 secunda a victore in Cantus Eurovisionis Certamine carminis de patria "Chai" gratia fuit.

Extra Israelem primus exitus eius fuit Yemenite Songs (Carmina Iemenita) anno 1985, inter quae multa a a poeta Shalom Shabazi saeculo XVII scripta erant.


Anno 1993 ad honorem rerum politicarum peritorum Yitzhak Rabin et Iasser Arafat, cum Praemium Nobelianum pro pace acceperunt, spectaculum fecit.

Mors sua, die 23 Februarii 2000 propter SCDI, fuit multis Israelitis consternationis causa et tragoedia. Ofra Haza nam numquam fuit promiscua aut servum substantiarum psychotropicarum vitii pectus non habebat, scilicet maritus suus eam contactu corrupit. Annum post Ofrae mortis, etiam maritus eius nam propter cocainae abusum mortuus est. Ofrae Hazae memoriam adhuc hodie multi Israeliti prodeunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ofra Haza spectant.