Latinitas bona

Octavia (Claudii filia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Octavia

Octavia

Octavia[1] seu Claudia Octavia[2] (nata anno 39 vel 40; interfecta die 9 Iunii[3] 62) fuit filia imperatoris Claudii, uxor Neronis.

Octavia fuit filia Claudii ex uxore tertia Valeria Messalina genita; fratrem habuit Britannicum. Nomen datum est ad honorem Octaviae imperatoris Augusti sororis. Octavia L. Iunio Silano Torquato destinata, matre interdum morte damnata, noverca Agrippina pactum prorumpere suasit matrimoniumque fecit Octaviae cum filio suo L. Domitio Ahenobarbo, qui princeps fuerit sub nomine Neronis.[4]

Octavia, a Nerone renuntiata, in exsilium missa est in insula Pandataria. Ibi iussu mariti milites interfecerunt die 9 Iunii 62, caputque monstraverunt Poppaeae Sabinae quam Nero nuper in matrimonium duxerat.[5]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • Octavia, tragoedia auctore anonymo

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Octaviam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cornelius Tacitus, Annales 11.32 etc.; Suetonius, De vita Caesarum "Divus Claudius" 27 etc.
  2. Prosopographia Imperii Romani saeculi I, II et III (Berolini, 1933 - ) no. C 1110
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 57
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Claudius" 27.2, "Nero" 7.2
  5. Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 35

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barbara Levick, Claudius. Yale University Press, New Haven, 1990.
  • Anthony A. Barrett, Agrippina: Sex, Power and Politics in the Early Roman Empire. Yale University Press, New Haven, 1996.