Nicolaus Iacobus Conté

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Iacobus Conté

Nicolaus Iacobus Conté, vulgo Nicolas-Jacques Conté (natus die 4 Augusti 1755 in oppido Saint-Céneri iuxta Sagiis; mortuus Lutetiae die 6 Decembris 1805 fuit physicus, chemicus et inventor graphii cerussati. Anno 1798 sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium in Aegyptum iter fecit iuxta expeditionem Francicam. Ibi, quo tempore Tabula Rosettana Cairi iacebat, ille una cum typographo Ioanne Iosepho Marcel exemplaria inscriptionis lithographica conficere operam dedit. Cairi ex horto Ezbekiyeh in machina aerobatica (montgolfier) ascendere conatus est, sed frustra.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A. Galland, Tableau de l'Égypte pendant le séjour de l'armée française (Lutetiae: Galland, An XIII [1804]) vol. 1 p. 88 Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]