Latinitas bona

Natron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Natron vel soda

Natron vel soda sunt nomina communia eiusdem salis. qui a chemicis natrii carbonas decahydricus (Na2CO3·10H2O) appellatur, quemque antiqui, ut videtur, nitrum appellabant.

Etymologia nominum[recensere | fontem recensere]

Utrumque nomen a lingua Arabica mutuatum est:

  • soda a سود suwwad vel سواد suwwād, i.e. herba Salsola, cuius e cinere soda parabatur; aut, ut quidam putant, a صداع ṣudāʿ, i.e. dolor capitis, qui sodā sanari solebat,[1] et
  • natron a نطرون naṭrūn, quod perinde ac nomen Latinum nitrum a Graeco antiquo νίτρον ultimoque a radice Aegyptia n-t-r derivatum est, quod natrii carbonatem significabat.[2][3][4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.39-40
  2. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.123-124
  3. Balashon - Hebrew Language Detective: 'Neter and nitrogen'
  4. Ahmad Y. al-Hassan, 'Potassium Nitrate in Arabic and Latin Sources'