Museum instrumentorum vitreorum (Cursdorf)

E Vicipaedia
museum apparatuum vitreorum in curia Dorfgemeinschaftshaus
tabula in memoriam Henrici Geißler

Museum instrumentorum vitreorum (Theodisce: Historisches Glasapparatemuseum) invenitur Cursdorf in circulo Saalfeld-Rudolstadt in Germania (via Ortsstraße 23).

Vicum Cursdorf antiquitus centrum apparatuum vitreorum conficiendorum esse constat: ex anno 1903 por experimentis physicis chemicisque res fabricatae sunt. Collectores anno 1999 primo convenientes post triennium locum catastis dignum in domo demarchi repperunt.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

Quattuor in conclavibus multitudo rerum admirationi prostant, e.g. et laboratoriorum vitrea et tubi vacuorum gignendorum. Phaenomena gasii descaricandi usque annos 1850 vix momenti exploratorii fuerunt. Quod mutaum est cum anno 1857 Iulius Plücker, mathematicus et physicus Bonnensis notiones Henrici Geißler rursus prehendebat atque provehebat. Saepissime autem antlia vacuorum usus est, quam olim Geißler excogitaverat. Mox autem machinas istas sequebantur recentiores tubi spectro acti. Ecce viri qui nova identidem poliebant: Guilelmus Hittorf, Eugenius Goldstein, Henricus Hertz, Guilelmus Crookes, Philippus Lenard, Iosephus Ioannes Thomson. Procul duio inter viros istos Gulielmus Conradus Röntgen excellit, qui anno 1895 novam radiorum speciem detexit.

Alia fundamenta saeculo XIX exeunte et aurora saeculi XX inventa usque hodie in electronica, illuminatione, datorum transmissione efficacia sunt et hominibus serviunt.

Tubi citati autem multa decennia in praelectionibus universitariis et disciplinis scholasticis usui fuerunt. In museo nostro pulchriores inspiciantur. Testimonia sunt et elegantiae et utilitatis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]