Musculus corrugator supercilii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Musculus corrugator supercilii
Gray134.png
Origo
Musculus orbicularis oculi
Musculus frontalis
Insertio
Cutis frontalis
Nervus
Nervus facialis (Nervus cranialis VII)

Musculus corrugator supercilii[1] est parvus torulus subcutaneus infra musculum frontalem et supra musculum orbicularem oculi situs. Homini corrugatores bini sunt, quorum uterque inter se positione congruenter iacet in extremo arcu superciliari ad glabellam vergenti.

De musculi opera[recensere | fontem recensere]

Musculus corrugator supercilia ad interiorem marginem orbitalem contrahit ita ut cutis supra supercilium conrugetur. Hoc motu efficitur, ut superior palpebra paululum deprimatur depressisque superciliis operiatur.[2] Musculi corrugatores etiam supercilia ita constringunt[3] ut rugae supra nasum perpendiculares nasci possint.[4] Corrugatores naturaliter una cum musculo procero moventur.

De vultus significatione[recensere | fontem recensere]

Corrugator supercilii ab iis musculis est qui vultus argutias exprimunt. Itaque Cicero dicit "ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ... ex ceteris similibus" facile iudicari posse, quo quisque animi affectu sit.[5] Et Quintilianus expressis verbis, quales affectus plerumque corrugatoris supercilii opera significentur, aperit: "ira enim contractis <superciliis>, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur."[6] Addit etiam supercilia "adnuendi quoque et renuendi ratione" demitti aut allevari".[7] Constat vultus argutiis corrugatoris opera effectis varias, prout rerum condiciones variant, esse significationes.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  2. Faigin (1990: 72-73).
  3. Quint. Inst. 1.11.10.
  4. Quae superciliorum constrictio Francogallice froncement et Anglice frown appellatur.
  5. Cic. Off. 1.146.
  6. Quint. Inst. 11.3.79.
  7. Quint. loc. cit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Faigin, Gary (1990) The Artist's Complete Guide to Facial Expression. Watson-Guptill Publications.