Musculus orbicularis oculi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Musculus orbicularis oculi
Gray379.png
Origo
Os frontale,
Maxilla
Ligamentum palpebrae mediale
Insertio
Rhaphe palpebralis lateralis
Nervus
Nervus facialis (Nervus cerebralis VII)

Musculus orbicularis oculi[1] est orbis muscularis oculo circumdatus, qui multas distinctas habet regiones operarias. In medio, fibrae musculares palpebram in transversum transeuntes ad angulum oculi adnexae sunt. Pars exterior oculum ambiens, in os frontale et in maxillam inserta, in superiorem et inferiorem torulos aliquatenus libere se moventes divisa est. Levator palpebrae superioris ad cutem palpebrae superioris et ad marginem orbitae ocularis adnexus est.

De operis musculi[recensere | fontem recensere]

Medii musculi[2] palpebras transientis est palpebras operire et aperire.

Inferior musculus orbicularis palpebram inferiorem ac buccam superiorem sublevat. Qui "limis subrisit ocellis",[3] hac simul parte musculi libere mota usus est.

Superioris musculi orbitalis est supercilia deorsum trahere. Haec pars rarius movetur, sed quisquis dolore ringitur etiam supercilia vehementer deorsum premit. Hic musculus orbicularis oculi aliquatenus cum corrugatore supercilii coöperatur.

Simulatque omnes regiones musculi orbicularis operosae sunt, superciliis depressis palpebrisque firme occlusis oculi rugis conteguntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgart: Thieme
  2. Medius musculus hic exactius superiorem medialemque musculum orbicularem significat.
  3. Ov. Am. 3.1.33.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]