Murasaki Shikibu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Murasaki Shikibu a Tosa Mitsuoki saeculo 17 picta
Murasaki Shikibu scribens a Kikuchi Yosai saeculo 19 picta

Murasaki Shikibu (scilicet "Murasaki" [nomen pseudonymum] "viri illustris filia"; nata Kyoto anno circiter 973; mortua fortasse c. 1014 seu c. 1025) fuit auctor mythistoriae Genji monogatari.

Murasaki Shikibu fuit filia Fujiwara no Tametoki. Matre subito mortua a patre educata est; fuit aulica iuxta imperatricem Iaponicam Akiko, sed et scriptrix carminum nonnullorum, ephemeridis satis brevis ubi de rebus gestis annorum 1008 et 1009 scripsit, mythistoriaeque praeclarissimae. Apud aulam imperialem nomen Murasaki (sc. "Wisteriae flos") nacta est ob personam huius mythistoriae. Murasaki Shikibu filiam unam peperit, nomine Daini no Sanmi, poëtria et ipsa.

Opera[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae de vita Murasaki[recensere | fontem recensere]

  • Liza Dalby, The Tale of Murasaki: a novel.Anchor, 2001. ISBN 0-385-49795-4
  • Gabriella Magrini, Mille Autunni, vita di Murasaki dama di corte. Frassinelli, 1985

Roman numeral 10000 CC DD.svg