Monasterium Principale Sancti Galli

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de monasterio Sangallensi explicat. Si urbem Sangallensem quaeris, vide Sanctogallum (urbs).
Monasterium Principale Sancti Galli.
Insigne monasterii principalis Sancti Galli
Ichnographia monasterii e bibliotheca Sangallensi. Augia Dives, saeculo nono ineunte
Imago pristinum monasterium restituens, 1876

Monasterium Principale Sancti Galli[1] sive Coenobium Sangallense[2] (719-1805) inter monasteria illustrissima Germaniae et Helvetiae numerabatur.

Monasterium Sangallense anno 719 loco sepulcri Sancti Galli fundatum ad dioecesim Constantiensem pertinebat. Sub 720 monasterium sancti Gallonis, anno 745 primo monasterium Sancti Galli, ab anno 1702 monasterium Principale S. Galli dictum est. Patronus erat primo solus Sanctus Gallus (festum: Die 16 Octobris), deinde ab anno 883 Gallus una cum Otmaro (festum: die 16 Novembris).

Cognomen „Principale“ significat, quod monasterio non solum in spiritalibus, sed etiam in saecularibus dicio competebat super territorio, cuius locus medius abbatia anno 1805 suppressa erat.

"Aetate aurea" monasterii ab anno 816 usque ad annum 926, arta cooperatione cum aula regia insigni, ibi cum Gesta Karoli Magni a Notker Balbulo (anno 883) scripta sunt tum scriptorium florebat, ubi libri manuscripti illuminati maximi momenti facti sunt (e.g. Psalterium Folchart dictum, Psalterium Sangallense, Psalterium Aureum, Evangelium Longum).

Bibliotheca monasterii Sangallensis adhuc illustris per ichnographiam monasterii ab circiter anno 820 attestata est. Totum monasterium cum ecclesia bibliothecaque ab anno 1983 UNESCO Mundi Hereditas est.

Monachi noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]