Mertensia ciliata

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (inordinatus) 
Familia : Boraginaceae 
Genus : Mertensia 
Species : M. ciliata 
Mertensia ciliata 
(James ex Torr.) G.Don  

Mertensia ciliata (Anglice: tall fringed bluebell et streamside bluebell) est planta florens familiae Boraginacearum, in Civitatibus Foederatis occidentalibus endemica, ubi in habitatione naturali humida saepe crescit, sicut in pratis subalpinis? et in ripis rivulorum et aestuariorum. Planta est herba perennis, quae fasciculum caulium erectorum ex caudice crasso ramosoque producit. Caules sunt foliosi, plus quam 1 m alti. Folia sunt venosa, ovalia ad lanceolata, et acuta. Inflorescentia est copia aperta multorum florum fasciculatorum campanulatorum caeruleorum, omnibus ab 1 ad 2 cm longis. Flos, pendens, fragrans, tubularis, se in os latiorem lobatum expandit. Folia et flores sunt edibiles.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mertensia ciliata spectant.
Vide "Mertensia ciliata" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • USDA Plants Database

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!