Medicamina faciei femineae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pyxis Graeca, ca. 420–410 a.C.n., e Museo Lupariensi. Lectrices huius carminis fortasse in tali pyxide sua medicamina faciei habebant.

Medicamina faciei femineae est carmen Ovidii, elegis (distichis elegicis?) scriptum, quod de medicaminibus tractat quibus utuntur feminae ad facies exornandas. Centum versus (accuratius quinquaginta disticha) nunc exstant. Ovidius hoc carmen ante tertium librum de Arte Amatoria composuit, ubi dicit

Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
parvus, sed cura grande, libellus, opus. (Ars 3.205–206)

Hoc est carmen didacticum, sicut Ars amatoria et Fasti. Docet quomodo femina possit medicamina facere, et quare debeat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!