Maximilianus II Burgundiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Maximilianus II Burgundiae (natus die 28 Iunii 1514 – obiit die 4 Iulii 1558), marchio Veriae et Dominus Beveren fuit homo nobilis ex Nederlandia in servitute Domus Habsburgensis.

Maximilianus fuit filius Adolphi Burgundiae et Annae Bergae, qui fuit nothus Philippi III Burgundiae. Erasmus in domo patris illum saepe visit et Erasmus litteras Maximiliano puero scripsit ut eum scientiae studere adcohortaretur.

Anno 1540 Maximilianus post patrem suum factus est Admiralis Nederlandiae. Anno 1542 factus est Admiralis Flandriae et anno 1546 eques in Ordone Velleris Aurei. Anno 1547 factus est Stadtholder Hollandiae, Zelandiae, et Traiecti ad Rhenum, et Admiralis-Generalis Zelandiae. Anno 1555 Carolus V Veriam ad Marchionatum promovit ut praemio ad Maximilianum afficeret ob servitutem fidelem.

Anno 1542 Maximilian Louisam Domi Croÿ, filiam Philippi II Domi Croÿ, in matrimonium duxit. Erant autem sine liberis. Ita post mortem suum, fundus Maximiliano de Hénin-Liétard, filio sororis suis Annae, datus est. Ob aerem alienum, necesse fuit Marchionatum Veriae vendi.

Post mortem, Gulielmus Auriacus, eo tempore iam fidelis Regis Hispaniae, factus est Stadtholder Hollandiae, Zelandiae, et Traiecti ad Rhenum.