Married... with Children

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Married... with children (Latine "Coniuges... Cum Liberis" sive "Nuptiae... Cum Pueris") est series televisifica comoediae rerum status, a Michaele G. Moye et Ronaldo Leavitt creata. Vitam familiae dysfungentis Bundy in loco ficticio Sicagi agit.

Series televisifica in decennium unum permanebat, primum emissus die 5 Aprilis 1987, et primum confectus 9 Iunii 1997, et continebat 259 episodia? atque 11 gradus?.

Paterfamilias est Al Bundy (ab Eduardo O'Neill actus), qui in sutrina calceos muliebres venumdat. Uxor est Peggy (Catharina Sagal), quae pigerrima est et totum diem televisionem spectat. Kelly (Christina Applegate) filia est puella bella specie sed stulta, itaque multi viri eam adamant. Bud vel Budrick Franklinus (David Faustino) filius natu minor est callidissimus prudentissimusque familiae, sed puellis eget. Kelly et Bud saepe pugnant. Praeterea eis est canis nomime Buck.

Finitimi sunt Marcia (Amanda Bearse) et Stephanus Rhoades (David Garrison). In gradu quarto, Stephanus eam relinquit, et in gradu quinto, Marcia Jefferson D'Arcy (Theodorus McGinley) nubit.

Personae[recensere | fontem recensere]

Actor Persona Anni Tempora cinematographica Partes cinematographica
Eduardus O'Neill Al Bundy 1987-1997 1-11 259
David Faustino Bud Bundy 1987-1997 1-11 257
Christina Applegate Kelly Bundy 1987-1997 1-11 255
Catharina Sagal Peggy Bundy 1987-1997 1-11 246
Amanda Bearse Marcia Rhoades-D'Arcy 1987-1997 1-11 236
Michael Buck Bundy (canis) 1987-1995 1-10 197
nomen indictum Lucky Bundy (canis) 1995-1997 10–11 197
Theodorus McGinley Jefferson D'Arcy 1990-1997 5-11 163
David Garrison Stephanus Rhoades 1987-1990, 1992, 1993, 1995 1-4, 6, 7, 9 71

Nexus externi[recensere | fontem recensere]