Maria Leopoldina Iosepha Carolina, archiducissa Austriae

E Vicipaedia

-5 (maxcorrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.
Maria Leopoldina Iosepha Carolina, archiducissa Austriae
Maria Leopoldine von Österreich
Maria Leopoldina Iosepha Carolina, archiducissa Austriae
Natus 22. Ianuarii anno 1797
Vindobonae
Obiit 11. Decembris 1826
apud Urbem Fluminensem

Maria Leopoldina Iosepha Carolina Habsburgensis sive Carolina Josefa Leopoldina de Habsburgo-Lorena sive Imperatrix Leopoldina (Vindobonae, 22 Ianuarii 1797–Flumine Ianuario in Brasilia, 11 Decembris 1826) erat Imperatrix Brasiliae et Austriae archiducissa.

Imperatrix Leopoldina fuit filia Imperatoris Francisci II Imperii Romani Sancti et eius secundae uxoris, Imperatricis Mariae Theresae Austriae. Soror erat imperatricis Gallorum Mariae Luisae, secundae uxoris Neapoleonis Bonaparte.

A patre suo Leopoldina numptum data est Petro Alcantarensi, principi Lusitaniae et Brasiliae. Nuptiae 13 Maii 1817 Vindobonae erant, quibus in loco Petrii, qui eo tempore in Brasilia fuit, Archidux Carolus statuit, patruus Leopoldinae. In Brasiliam Maria Leopoldina 5 Novembris 1817 venit. Adventus eius et nuptiae cum Petro magnifice celebratae sunt. Suo marito septem liberos genuit:

[recensere] Obitus

Maria Leopoldina obiit annum tricesimum agens, in Palatio Sancti Christophori in Villa Boni Visi (Buona Vista), prope Flumen Ianuarium. Corpus eius sepultum est in Conventu Adiumenti, in regione hodie vocata Cinematopolitana (lusitane: Cinelândia). Anno 1911, reliquiae translatae ad mausoleum, in crypta Conventus Sancti Antonii, intra tres urnas: prima ex pinu lusitano, secunda plumbea, et tertia ex cedro est. In secunda urna est inscriptio: "DOM HC DC Maria Leopoldina Austriae Archiductrix Brasiliae Imperatrix Francisci Primi Imperatoris Austriae Mariaeque Teresiae Filia Petri I Imperatoris Ac Perpetui Brasiliae Defensoris Uxor Omnium Virtutum Exemplum Post Se Reliquens Maximo Populorum Planctu In Aeternum Lacrymandum Factum Obiit Flumine Ianuario III IC. Decembris A.D. M.D.C.C. C.X.X.V.I. Aetatis XXIX".

Die 1 Decembris 1954, reliquiae translatae sunt ad sarcophagum in Sacello Imperiali in Monumento Ypirangae in civitate Sancti Pauli.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Instrumenta personalia