Maria Carey
Maria Carey, vulgo Mariah Carey, cantrix Americana (nata est Urbe Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis Americae die 27 Martii 1970 patre Venetiolano Africano et matre caucasiana Hiberniae)
[recensere] Vita
Maria habuit problemas in sua pueritate et adolescentia quod sui colores mixti fuissent. Primum magnum exitum habuit anno 1990 cum "Visio Amoris" (Vision of Love) in albo eiusdem nominis. Carmina alia sunt "Amor Tempus Capit" (Love Takes Time), "Aliquando" (Someday), et "Nolo Lacrimare" (I Don't Want to Cry). Cum "Non Possum Amittere" (Can't Let Go) assecutum est numerum unum in Billboard, facta est prima cantatrix cuius omnia quinque prima singula numerum unum assecuta sunt. Anno 1992, in concerto in MTV, carmen Jackson Quinque "Ibi ero" (I'll Be There), quod etiam magnum exitum habuit. Suum album proximum fuit Amator Somniorum (Dreamlover)(1993) cui clara carmina "Amator Somniorum" et "Hero" erant. Somnium Diurnalis (Daydream)(1995) continet carmina "Phantasia" (Fantasy), "Meus infans Semper Eris" (Always Be My Baby), "Semper" (Forever), et " Dies Dulcis" (One Sweet Day), ultimum quod fuit collaboratio cum Pueri ad Viros (Boyz II Men), quod 16 hebdomadas primus in Billboard fuit.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Carey spectant. |
- Pagina officialis (Anglice)
- De Mariah Carey in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)