Latinitas bona

Marcus Valerius Messalla Corvinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Valerius Messalla Corvinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius primo saeculo post Christum natum erat. Pater eius Marcus Valerius Messalla Messallinus, consul ordinarius anni 20 fuit, mater Domitia Lepida, soror Valeria Messalina, uxor Claudii imperatoris. Frater ex matre fuit Fausti Cornelii Sullae Felicis, consulis ordinarii anni 52. Ipse anno 46 vel 47 fuit frater Arvalis, anno 58 consul ordinarius cum Nerone imperatore, qui eum inopia laborantem pecunia adiuvit[1]. Messalla Corvinus ultimus ex Valeriis patriciis fuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIII 34: "Nerone tertium consule simul iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo Augusto, abavo Neronis, collegam in eodem magistratu fuisse pauci iam senum meminerant. sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis, quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret."
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1110


Antecessores:
Nero Claudius Caesar Augustus II et Lucius Calpurnius Piso
Consul
58
cum
Nerone Claudio Caesare Augusto Germanico III
Successores:
Gaius Vipstanus Apronianus et Gaius Fonteius Capito