Faustus Cornelius Sulla Felix

E Vicipaedia

Faustus Cornelius Sulla Felix (natus ignoto anno, mortuus anno 62) senator Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Faustus Cornelius Sulla, mater Domitia Lepida, soror ex matre Valeria Messalina, frater ex matre Marcus Valerius Messalla Corvinus, consul ordinarius anni 58 fuit. Sorore suadente uxorem Antoniam, filiam Claudii duxit. Cassius Dio Messalina idcirco maritum primum Antoniae, Gnaeum Pompeium Magnum, necavisse[1]. Filium habuit ex Antonia, quod Claudius publice celebrare iussit[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fuit frater arvalis et anno 52 consul ordinarius creatus est.

Exsilium et mors[recensere | fontem recensere]

Anno 58 Neronis imperatoris iussu Massiliam relegatus est, quod eum aemulatorem imperii aestimabat. Ibi anno 62 necatus est[3]. Nero anno 65 etiam Antoniam necavit matrimonium post mortem Poppaeae Sabinae uxoris principis negantem[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio LXI 39, 6
  2. Cassius Dio LXI 30,6
  3. Tacitus, Annales, XIV 57. Octavia 437-438 et 464-469
  4. Suetonius, Nero, 35,4


Antecessores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus V et Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus
Consul
52
cum
Lucio Salvio Othone Titiano
Successores:
Decimus Iunius Silanus Torquatus et Quintus Haterius Antoninus