Manus Saunier Duval-Scott

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Manus Saunier Duval-Scott est Hispana birotariorum manus, Cantabriae constituta, pars foederis UCI ProTour. Manus, condita Saunier Duval-Prodir anno 2004, res prosperas in certaminibus dierum singularium sicut Clásica de San Sebastián habuit. Societas Scott facta est sponsor nominalis per annum 2008.

David Millar olim socius manus Saunier Duval-Prodir, undecimam Circuitus Franciae stationem anno 2006 parat

Directores ludorum sunt Petrus Algeri, Mattaeus Algeri, Sabinus Angoitia, et Joxean Fernández, dictus Matxin. Administrator est Maurus Gianetti.

Societas Saunier Duval est pars Vaillant Group.

Die 17 Iulii 2008, manus socio Ricardo Ricco medicamine illicito curato, comperto, ex certamine Circuitu Franciae eiecto, omnes manus socii certamen reliquerunt.

Maiores honores[recensere | fontem recensere]

2007[recensere | fontem recensere]

Equites die 3 Februarii 2008[recensere | fontem recensere]

[1]

Xavier Otxoa, olim victor stationis Circuitus Franciae, post casum autokineticum non certat, sed etiam est socius manus Saunier Duval-Scott.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Saunier Duval-Scott (SDV) - ESP Riders". uciprotour.com. UCI 

Nexus externus[recensere | fontem recensere]