Mamilianus (episcopus Panormitanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mamilianus, Panormitanae Ecclesiae episcopus, Chronotaxis Episcoporum Panormi recensit ut octavus (455–479), sub Genserico rege persecutione Vandalica saeviente, circa annum 450, Carthagine in civitate Africana, una cum sociis inter quos Eustotius, Proculus, et Goboldeus, exilio expulsus est.

Hinc, ut fertur, Sardiniam petiit, sed vehementi quo ardebat desiderio dilatandae fidei et in divinarum rerum contemplationem incubendi, per maris Tyrrheni insulsa, prope Tusciae litus, sociis comitantibus, peragravit, inique in pace quievit.

Martyrologium Basilianorum Italiae et Bibliotheca Sanctorum nuncupant omnes monaci Basiliani, cuius virtutum sanctitatisque memoria penes Aegilium insulam et Montem Christum, in pervetusto monasterio eius nomini dicato, adhuc exstat. Fuit primus Tusciae evangelizator?, et hodie cultus eius intra nautae archipelagi diffusus est, specie in insulis Aegilius et Aethalia (vel Ilva), ubi is est patronus principalis. Eius festum celebratur die 15 Septembris.

Mamiliani et quorundam sociorum eius reliquiae ex insula Aegilio ubi iam diu exstabant, partim apud Soanam in Tuscia, partim ad Ecclesiam Sancti Matthaei de Pisis translatae, anno millesimo nonagensimo secundo, Urbano secundo summo pontifice, in Ecclesiae Sanctae Mariae Montis Caelii conditae sunt.

Sacrum Mamiliani caput, annuente Alexandro Papa septimo, anno millesimo sescentesimo quinquagensimo septimo, Panormum solemniter delatum est et in cathedrali templo magna civium veneratione asservatur.

In Archidioecesi Panormitana celebratur die 16 Iunii (pro errore Canonici Antonini Mongitori), qua est data prima Inventionis Reliquiarum Sovanae. Ab anno 1976, is est patronum secundarium Archidioecesi Panormitanae, post celebrationem ut patronus principalis ab anno 1625.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!