Macky Sall

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Macky Sall anno 2008

Macky Sall (natus die 11 Decembris 1961 in oppido Fatick) vir publicus Senegaliae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Macky Sall, postquam scholam finivit, in universitatibus Dakar et Lutetiae geologiae studebat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Macky Sall uxorem duxit et tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ad usque annum 2002 magister civium oppidi Fatick, deinde administer energiae et metallorum fuit. Anno 2003 administer rerum interiorum factus est et die 21 Aprilis 2004 a praeside Abdoulaye Wade praeses ministrorum nominatus est. Die 19 Iunii 2007 se ex hoc magistratu recessit et praeses parlamenti electus est. Anno 2008 propter crimina a se contra filium praesidis Wade allata ab hoc coactus est, ut se a magistratu recessit. Anno 2009 iterum magister civium oppidi patrii factus est, factionem praesidis reliquit, dux oppositionis et anno 2012 candidatus praesidis contra Wade nominatus est. Die 25 Martii eius anni victor e suffragio evenit[1] et die 2 Aprilis magistratum iniit[2]. 4 Aprilis Sall Abdul Mbaye novum praesidem ministrorum fecit et musicum clarum Youssou N’Dour, qui a Wade impeditus est, ne candidatus praesidis fieret, administrum culturae nominavit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Praesides Rei Publicae Senegaliae
Vexillum Senegaliae
Leopoldus Sédar Senghor |Abdou Diouf |Abdoulaye Wade |Macky Sall