Ludovicus Fredericus de Froriep

E Vicipaedia
Ludovicus Fredericus de Froriep, gynaecologus et editor

Ludovicus Fredericus vulgo Ludwig Friedrich de Froriep (natus die 15 Iunii 1779 Erfordiae, mortuus die 28 Iulii 1847 Vimariae) medicus atque editor Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Froriep studiosus ex anno 1796 Ienae et Vindobonae erat. Privatim autem docere coepit anno 1801 Ienae, ubi dux vicarius instituti de obstetricandi scientiis creatus est. Anno 1802 professor extraordinarius proclamatus est. Anno 1804 tamen Salinas Saxonicas petivit ubi historiam naturalem et anatomiam comparatam et chirurgiam amplexus est.

Tubingae anno 1808 dignitate professoris ordinarii de chirurgia et arte obstetrica coronatus valetudinarium mulierum parturarum patefecit. Consiliarius aulicus ex anno 1814 Stutgardiae fuit antequam anno 1816 Vimariam contenderett in officio consiliarii medicinalis superioris. Ibidem socero Frederici Iustini Bertuch in negotiando auxilium tulit, cuius fabricam post mortem nactus est. Ipse in coemeterio historico sepultus est.

In detegenda Schilleri calva operam dabat vane. Quoniam sinciput, quod authenticum esse putavit, proh dolor alterius fuit.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

Froriep pepigit manuale »Handbuch der Geburtshilfe« (editio nona, Vimariae 1832); anno 1822 periodicum speciale edendum instituit cui titulus »Notizen aus dem Gebiete der Natur- und Heilkunde« (Vimariae annis inter 1822 et 1836, quinquaginta tomorum). Quae folia autem ex anno 1837 una cum filio continuabat sub titulo hoc »Neue Notizen aus dem Gebiete der Natur- und Heilkunde«.

Insuper una cum domino Meckel convertit opus »Vorlesungen über vergleichende Anatomie« (Lipsiae annis 1809 et 1810, quattuor tomorum; cui auctor originalis Cuvier fuerat) et emendavit opus »Handbuch der Chirurgie« (editio altera, Vimariae 1831, duorum tomorum; auctor originalis Cooper fuerat). Imagines partuum autem hic vulgavit: »Geburtshilfliche Demonstrationen« (annis inter 1821 et 1832, undecim fasciculorum).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Fredericum de Froriep spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]