Lucius Fabius Cilo Septiminus Catinius Acilianus Lepidus Fulcinianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Fabius Cilo Septiminus Catinius Acilianus Lepidus Fulcinianus (natus ignoto anno in Baetica mortuusque post annum 212) fuit inter annos 180 et 184 legatus Legionis XVI Flaviae Firmae, proconsul Galliae Narbonensis 185 et praefectus aerarii militaris circa annos 187-189, tum legatus Augusti pro praetore Galatiae. Post mortem Commodi a Pertinace ei funebrum imperatoris mortui mandatum est. Anno 193 consul suffectus creatus est et factioni Septimii Severi favebat et semper ei fidelis manebat. Sic Septimius Severus ei domum magnam in regione XII Romae donavit. Eodem anno cum vexillatione in Thracia pugnavit, tum anno 193/194 proconsul Bithyniae et Ponti fuit. Anno 194 comes Augusti in expeditione contra Pescennium Nigrum usurpatorem fuit. Legatus Augusti Pannoniae Superioris annis 197 ad usque 201 vel 202 fuit, tum (202 aut 203 praefectus urbis factus est. Anno 204 iterum consulatum gessit. Cum Gaius Fulvius Plautianus praefectus praetorio anno 205 necatus esset, vitam Macrini, qui postea imperator fuit, servavit. Anno 211 Cilo ab Caracalla imperatore praefectus urbi Romae depositus est, dehinc vitam privatam egit. Quando mortuus sit, nescimus. Anno 212 Caracalla eum, qui inter imperatores fratres Caracallam et Getam pacem conciliare conatus erat, necari iussit, sed ab incolis Romae servatus est.


Antecessores:
Gaius Fulvius Plautianus II et Publius Septimius Geta II
Consul
204
cum
Marco Annio Flavio Libone
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus II et Publius Septimius Geta Caesar