Gaius Fulvius Plautianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius sive Lucius Fulvius Plautianus (mortuus anno 205), e familia patricia Romana ortus, fuit ab anno 197 praefectus praetorio.

Plautianus urbe Lepce Magna provinciae Africae natus est. Fuit Fulvii Pii nepos; Fulviam Piam igitur, Septimii Severi matris, amitam habebat. Anno 197, iussu imperatoris, Praefectus praetorio factus est et consularibus ornamentis adiudicatus; anno 202 filiam suam Plautillam Bassiano, filio imperatoris maiore natu, in matrimonio dedit. Consul fuit anno 204, una cum P. Septimio Geta imperatoris fratre; qui autem eodem anno moriens perfidiam Plautiani denuntiavit. Bassianus etiam (quem sub nomine Caracalla cognovimus) Plautillam Plautianumque odit. Septimius Severus enim die 22 Ianuarii 205 Plautianum, olim amicum, interfici iussit. Memoria post mortem damnata est; Plautilla in exsilium iit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Septimius Severus Pertinax Augustus III et Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus
Consul
203
cum
Publio Septimio Geta
Successores:
Lucius Fabius Cilo Septiminus Catinius Acilianus Lepidus Fulcinianus II et Marcus Annius Flavius Libo