Linguae Iaponicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Linguae Iaponicae sunt familia linguarum quae linguam Iaponicam comprehendit, qua incolae in principalibus Iaponiae insulis, cum lingua Ryukyuanae, qua illi in Insulae Ryukyu utuntur. Familia late a linguistis accipitur, et nomen linguae Iaponicae a Leone Serafim factum est.[1] Communis lingua avita Protoiaponica appellatur.[2] Necessaria huius classificationis proprietas est quod primum familiae fissum omnes dialectos linguae Iaponicae ab omnibus varietatibus linguae Ryukyuanae separavit. Apud Shiro Hattori, haec separatio facta est per tempus Yamato (250–710).[3]

Disceptationes academicae de origine linguarum Iaponicarum non iam explicatam rerum coniunctarum copiam offerunt.[4] Clarissimae coniunctiones inter toponyma in Corea meridiana videntur, quae in Gaya (Kara) vel aliis linguis testimonio vix confirmatis fieri possunt.[5]

Sodales[recensere | fontem recensere]

Linguae Iaponicae (vel Iaponica–Ryukyuanae) sunt:

Beckwith materiem toponymicam ex Corea meridiana comprehendit ut addita linguae Iaponicae antiquae in illa terra indicia:[6]

Incertum est num "Praekara" cum lingua confoederationis Gaya (Kara) temporis posterioris cognata sit.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Coniunctio linguarum Iaponicae (vel Iaponica–Ryukyuana) cum aliis linguis et familiis linguarum controversa est. Sunt permultae coniecturae, quarum nulla communiter accipitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Shimabukuro, Moriyo. (2007). The Accentual History of the Japanese and Ryukyuan Languages: a Reconstruction, p. 1.
  2. Marc Hideo Miyake (2008), (Old Japanese: a Phonetic Reconstruction. p. 66. apud Google Books)
  3. Patrick Heinrich, "What leaves a mark should no longer stain: Progressive erasure and reversing language shift activities in the Ryukyu Islands," First International Small Island Cultures Conference at Kagoshima University, Centre for the Pacific Islands, 7–10 Februarii 2005; citans Shiro Hattori (1954), Gengo nendaigaku sunawachi goi tokeigaku no hoho ni tsuite ('De Ratione Glottochronologiae et Lexicostatisticae'), Gengo kenkyu ('Diarium Societatis Linguisticae Iaponiae'), voll. 26 et 27.
  4. Roger M. Blench (2008), (Archaeology and language, vol. 2, p. 201. apud Google Books).
  5. Christopher I. Beckwith, Empires of the Silk Road: A History of Central Eurasia from the Bronze Age to the Present (Princeton University Press, 2009: ISBN 978-0-691-13589-2), p. 105.
  6. Christopher Beckwith, Koguryo, the Language of Japan's Continental Relatives (2007), 27–28.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!