Linguae Austro-Tai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Linguae Austro-Tai
Situs: Asia orientalis, Oceania
Status: familia hypothetica, a Benedict proposita
Divisiones:
Superfamiliae a nonnullis eruditis propositae

Superfamiliae a nonnullis eruditis propositae

Inter linguas Austro-Tai Paulus Benedict anno 1942 voluit includere familias Austronesianam, Tai-Kadai et Hmong-Mien (sive Miao-Yao). Insuper addens linguas Austroasiaticas breviter resurrexit familiam Austricam a Gulielmo Schmidt olim propositam, sed, multis eruditis renuentibus, coniunctionem Austricam in libro anni 1975 Benedict rursus reiecit. Anno 1990 proposuit cognationem familiae Austro-Tai cum lingua Iaponica.

Situs antiquissimus linguarum "Austricarum" secundum Blust

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paul K. Benedict, "Thai, Kadai and Indonesian: a new alignment in south east Asia" in American Anthropologist vol. 44 (1942) pp. 576-601.
  • Paul K. Benedict, Austro-Thai language and culture, with a glossary of roots. New Haven: HRAF Press, 1975. ISBN 0-87536-323-7.
  • Paul K. Benedict, Japanese/Austro-Tai. Ann Arbor: Karoma, 1990. ISBN 0-89720-078-0.
  • Roger Blench, "Stratification in the peopling of China: how far does the linguistic evidence match genetics and archaeology?"; lectura symposii "Human migrations in continental East Asia and Taiwan: genetic, linguistic and archaeological evidence" Genavae diebus 10-13 Iunii 2004.
  • G. Thurgood, "Tai-Kadai and Austronesian: the nature of the relationship" in Oceanic Linguistics vol. 33 (1994) pp. 345-368.