Lingua Magahi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Magahi
मगही
Taxinomia:
Locutores: 13 000 000[1]
Sigla: 1 bh, 2 mag, 3 mag
Status publicus
Officialis
Privata India
Litterae: Traditio Magahi
Scriptura: Devanagari et olim Kaithi
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Linguae Indicae praecipuae
Linguae Indicae praecipuae

Lingua Magahi (Magahī) ad Linguas Indicas e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae pertinet; interdum in lingua Bihari et in regione linguistica Hindi numeratur. In India adhibetur ad meridionalem civitatis Bihar partem, iuxta urbes Patna et Gaya, et in nova civitate Jharkhand, ubi dialectus orientalis seu Pañcaparganiyā adhibetur; dialecti aliae, borealis, centralis, australis etiam recognoscuntur. Nomen habet e regione respectiva, Sanscrite Magadha appellata; ibi ante dua milia annorum populus dialecto Pracritica Magadhi usus est, cuius progenies hodierna est series linguarum lingua Bihari (inter quas Magahi), Orissensis, Bengalica, Assamica. Iam in dialecto antiqua Magadhi vox Sanscrita dh in h mutatur, e qua re nomen hodiernum sermonis eiusdem regionis Magahī defluit. Scriptura hodie Devanagari adhibetur, olim Kaithi, sed litteratura Magahi fere nulla recognoscitur; qui hoc sermone utuntur verba Hindi in colloquiis saepius includunt et fere semper in lingua Hindi scribunt. Sunt autem carmina popularia permulta.

Templum Visnupadh in urbe Gaya regionis Bihar

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnologue "anno 2002"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Magahi" in Andrew Dalby, Dictionary of Languages (ed. recensa: Londinii: Bloomsbury, 2004. ISBN 0747576831) p. 381
  • Maitra Asim, Magahi Culture. Novi Dellii: Cosmo Publications, 1983