Lex similitudinis

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Lex similitudinis axioma therapeuticum est homoeopathicum a Samuele Hahnemann descriptum, quod in arte medica postulat, ut medicamen deligere oporteat, cuius substantia propriam habet vim morbidas in corpore sano excitantem condiciones eis similes morbo curando productis. Morbus et medicamen eius curationi ex hac lege lectum simul agunt, ut duae vires polaritatis oppositae, quae, cum collatae atque invicem motae sint, ita coaequantur, ut non oppositio modo inter se tollatur sed ipsae etiam mutuo exstinguantur. Quodam in opere, quod dicitur de locis in homine, Hippocrati attribuito, sed vulgo spurio habito, scriptor fatetur, cum commune curationis praeceptum sit contraria contrariis, nonnumquam valere alterum praeceptum; nam similia similibus curantur. Cuius exempli gratia scriptor dixit, quae efficiant stranguriam, tussim, vomitum, profluvium, eadem hos morbos curare. Aqua calida, inquit, quae bibita, ut fere fit, vomitionem excitat, aliquando quoque causam removendo eam sistet. Ecce sane demonstrata est lex similitudinis.