Levana

E Vicipaedia

Levana (confer levare[1]) in mythologia Romana est dea prisca quae partum infantium iuvat. Eius munus fortasse simile est eo Artemis Orthiae, deae Graecae.[2]

Augustinus dixit de Iove apparente variis formis: "... modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, ...; modo autem ... deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant: deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris caelumque profundum; ipse in aethere sit Iuppiter, ... ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, ... ; ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ...[3]"

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. M. Lindsay, The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions (Cambridge University Press, 1894, iterum imprimebatur anno 2010), p. 326.
  2. Claude Calame, Les Chœurs de jeunes filles en Grèce archaïque, 2 vol. (Roma: Ateneo, 1977).
  3. Augustinus Hipponensis, De Civitate Dei 4.11: "ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana"; confer etiam Tertulliani "Ad nationes" 2.11.