Latrunculi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Latrunculi, aut ludus latrunculorum, est ludus tabularis qui in Roma antiqua ludebatur. Non erat scaccorum ludus. Sed postea saepe verbum "latrunculi" usum est significare scaccorum ludum.

Uterque lusor sedecim calculos vel milites habuit, qui super abacum lineis libratis atque directis distributum movebantur. Lusores quam plurimos calculos adversarii demere aut includere conabantur. Praecepta lusoria incerta sunt.

Tabula lusoria lignea erat aut in lapidem incidebatur (exempli gratia in Basilicae Iuliae gradus).

Calculi albi aut nigri, politi aut caniculati, ex ossibus aut vitro vario fabricati erant. Trimalchio ille homo affectatus pro calculis aureos argenteosque denarios habebat.