Kamasutra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Secunda pars libri Kama Sutra gestus sexuales tractat.

Kamasutra (scriptura devanagari कामसूत्रं vel Kāmasūtraṃ, cuius partes sunt kama vel cupido fere et sutra vel versus), est liber Sanscritice scriptus saeculo secundo tertiove p. C. n. qui artem amatoriam explicat. Antiquissimum litterarum Sanscritarum opus de hac re creditur esse.

Secundum maiores, quidam Vatsyayana librum scripsit, qui erat caelebs in oppido Pataliputra habitans.