Latinitas bona

Iulia Tymošenko

E Vicipaedia
(Redirectum de Iulia Tymoshenko)
Salire ad: navigationem, quaerere
Iulia Tymoshenko anno 2008

Iulia Vladimiri filia Tymošenko (Ucrainice: Юлія Володимирівна Тимошенко, tr. Julija Volodymyrivna Tymošenko; nata die 27 Novembris 1960), alumna Universitatis Dnipropetrovskensis et Universitatis Nationalis Oeconomicae Kioviensis, est politicorum perita Ucrainae. Prima ministra Ucrainae a 24 Ianuarii ad 8 Septembris 2005 et ab 18 Decembris 2007 ad 3 Martii 2010 erat, praesidibus ab initio Victore Juščenko, denuo Victore Janukovyč. Antea annis 1999-2001 ministra energiae fuit.

Mense Decembris 2010 Victore Janukovyč novo praeside flagitante repetundarum pecuniarum accusata et die 5 Augusti inter iudicium incarcerata, die 22 Februarii 2014 decreto Concilii Supremi Ucrainae liberata est. Fautores Tymošenko putant iudicium falsis criminibus contra eam impositum esse.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuliam Tymošenko spectant.