Itet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Itet et filius in scaena ex sepulcro Meidii. Institutum Orientale, Sicagi.

Itet, etiam Atet appellata, fuit nobilis mulier Aegyptia, uxor Principis Nefermaat, et nurus pharaonis Sneferu. Ea et Nefermaat fuerunt parentes trium filiarum et multorum filiorum, ex quibus inclitissimus fuit Hemiunu. Sepulta est cum viro in mastaba 16 Meidi.[1]

Familia[recensere | fontem recensere]

Quindecim ex liberis Itet et Nefermaat in eorum sepulcro Medii nominantur: filii Hemiunu, Isu, Teta, Khentimereshm, et filiae Djefatsen et Isesu adulti, cum filiis Itisen, Inkaef, Serfka, Wehemka, Shepseska, Kakhent, Ankhersheretef, Ankherfenedjef, Buneb, Shepsesneb, et Nebkhenet et filia Pageti pueris depictis. Filius Hemiunu habetur idem esse vezirus Hemiunu, qui Magnas Pyramides designavisse putatur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nefermaat et Itet, apud www.ancient-egypt.org.
  2. Aiden Dodson et Dyan Hilton, The Complete Royal Families of Ancient Egypt (Londinii: Thames & Hudson, 2004, ISBN 0-500-05128-3), 52-53, 56-61.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!