Roman numeral 10000 CC DD.svg

Necropolis Gizensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pyramides Gizenses.
Despectus ex septentrionibus in cultam Nili vallem, pyramidibus in scaena consistentibus.
Complexus pyramidum Gizensis (tabula Anglice signata).
Despectus in complexum pyramidum Gizensium.
Complexus pyramidum Gizensium noctu visus.

Necropolis Gizensis (Arabice أهرامات الجيزة‎ 'pyramides Gizae') est locus archaeologicus in monte plano Oropedio Gizensi appellato, prope Cairum in Aegypto situs. Hic complexus monumentorum perantiquorum comprehendit tres greges pyramidum Magnas Pyramides una appellatorum, permagnam sculpturam Magnam Sphingem appellatam, nonnullos necropoles, vicos artificium et aliorum laboratorum, et complexum industriae. Situs est fere 9 chiliometra (5 milia) ad continentem in desertis a Giza, oppido vetere secundum Nilum, fere 25 chiliometra (15 milia) ad meridio-occidentem mediae urbis Cairi. Pyramides, quae semper fuerunt insignia Aegypti antiquae,[1][2] temporibus Hellenisticis populi studium acceperunt cum Magna Pyramis ab Antipatre Sidonio una ex septem miraculis mundi perscripta esset. Necropolis est longe antiquissimum ex miraculis antiquis et solum miraculum iam exstans.

Pyramides et Sphinx[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Pyramides Gizenses

Consistunt pyramides Gizensis in Magna Pyramide Gizensi (etiam Magna Pyramide et Pyramide Cheopis vel Pyramide Khufu appellata), Pyramide Khafre (vel Pyramide Chephrenis), aliquantulum minore, nonnulla metra ad meridio-occidentem, et Pyramide Menkaure (vel Pyramide Mycerini), iam minore, nonnulla metra longiore ad meridio-occidentem sito. Magna Sphinx, effigies leonis capite humano praedita, in orientali complexus latere iacet. Aegyptologi consensu habent caput Magnae Sphingis esse caput Khafre. Cum his monumentis maioribus sunt nonnulla aedificia (pyramides reginae similes appellatae), aggeres, et pyramides in valle positae.[3]

Complexus pyramidum Cheopis[recensere | fontem recensere]

Complexus pyramidum Cheopis in Templo Vallis consistit, nunc sub vicum Nazlet el-Samman humato; pavimentum basaltis et moenia calcis nummuliticae ibi inventa sunt, sed situs non iam effossa est.[4][5] Templum Vallis ad aggerem conectum est qui plerumque deletum est cum vicus construeretur. Agger ad templum mortuarium? Cheopis duxit. Ex structura huius templi solum pavimentum basaltis exstat. Templum mortuarium ad pyramidem regis conectabatur, quae vicissim cum tribus minoribus reginae similes pyramidibus et quinque foveis navium coniungitur.[6] Foveae navium singulam navem continent, et duae foveae in meridiano pyramidis latere naves intactas iam continent, una ex quibus refecta nunc monstratur. Pyramis Cheopis parvum numerum lapidum continentium circa fundamentum iam habet, pura calce alba ex montibus propinquis excisa.[3]

Complexus pyramidum Khafre[recensere | fontem recensere]

Complexus pyramidum Mycerini[recensere | fontem recensere]

Coemeteria[recensere | fontem recensere]

Dum pyramides aedificabantur, mastabae minorum hominum regalium iuxta construebantur. Prope pyramidem Cheopis, principale coemeterium est G 7000, quod in Campo Orientali iacet, ad orientem principalis pyramidis et prope pyramides reginae. Haec coemeteria circa pyramides secundum vias et xystos ordinata sunt.[7] Coemeterium G 7000, unum ex primis, monumenta uxorum, filiorum, filiarumque horum regum Domus Quartae olim continuit. In alio pyramidis latere in Campo Occidentali, Wepemnofret et Hemiunu filii regii in Coemeterio G 1200 et Coemeterio G 4000 sepulti sunt. Haec coemeteria per domus Quintam et Sextam expansa sunt.[6]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pedro Tafur, Andanças e viajes.
  2. Peregrinatores mediaevales, sicut Petrus Tafur, peregrinator Hispanicus anno 1436, eas vidit "Granaria Iosephi" (Pedro Tafur, Andanças e viajes).
  3. 3.0 3.1 Miroslav Verner, The Pyramids: The Mystery, Culture, and Science of Egypt's Great Monuments (Grove Press: 1997, 2001, ISBN 0-8021-3935-3).
  4. Shafer, Byron E.; Dieter Arnold (2005). Temples of Ancient Egypt. I. B. Tauris. pp. 51–52. ISBN 978-1-85043-945-5  .
  5. Arnold, Dieter; Nigel Strudwick, Helen Strudwick (2002). The encyclopaedia of ancient Egyptian architecture. I. B. Tauris. p. 126. ISBN 978-1-86064-465-8  .
  6. 6.0 6.1 Bertha Porter et Rosalind Moss, Topographical Bibliography of Ancient Egyptian Hieroglyphic Texts, Statues, Reliefs and Paintings Volume III: Memphis, Part I Abu Rawash to Abusir. ed. 2a (retractata et amplificata a Jaromir Malek, 1974. Ex gizapyramids.org Gizapyramids.org.
  7. Mark Lehner, The Complete Pyramids (Londinii: Thames & Hudson, 1997, ISBN 0-500-05084-8).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lehner, Mark. 1997. The Complete Pyramids. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0-500-05084-8.
  • Lehner, Mark. 1997. Das erste Welt-Wunder: Die Geheimnisse der ägyptischen Pyramiden. Dusseldorpiae: Econ. ISBN 3-430-15963-6.
  • Lehner, Mark. 1985. The Development of the Giza Necropolis: The Khufu Project. Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts, Abteilung Kairo (MDAIK) 41:109-143.
  • Manley, Bill, ed. The Seventy Great Mysteries of Ancient Egypt. Thames & Hudson. ISBN 0-500-05123-2.
  • Mysteries of Egypt. 1999. National Geographic Society. ISBN 0-7922-9752-0.
  • Aufrère, Sydney, Jean-Claude Golvin, et Jean-Claude Goyon. 1997. L'Égypte restituée. Ed. Errance. ISBN 978-2-87772-148-6.
  • Maragioglio, Vito, et Celeste Rinaldi. 1966. L'Architettura delle piramidi menfite parte V Le Piramidi di Zedefrâ e di Chefren. Ed. Artale.
  • Stadelmann, Rainer. 1997. Die ägyptischen Pyramiden: Vom Ziegelbau zum Weltwunder. Ed. 3a. Moguntiaci: von Zabern. ISBN 3-8053-1142-7.
  • Stadelmann, Rainer. 1990. Die großen Pyramiden von Giza. Graz: Akad. Druck- u. Verlagsanstalt.
  • Timmer, Joachim. 2005. Die drei großen Pyramiden auf dem Plateau von Gisa: Eine Untersuchung auf den Spuren der Geometrie der alten Ägypter. Berolini: WiKu. ISBN 3-86553-112-1.
  • Verner, Miroslav. Die Pyramiden. Hamburgi: Rowohlt.
  • Wirsching, Armin. 2009. Die Pyramiden von Giza: Mathematik in Stein gebaut. Ed. 2a. Books on Demand. ISBN 978-3-8370-2355-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad complexum pyramidum Gizensium spectant.