It's a Long Way to Tipperary

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Miles Britannicus iter facit; frontispicium huius cantus.

"It's a Long Way to Tipperary" ('Longa est via ad Tipperariam') est cantus Anglicus ab Iacobo Judge compositus, anno 1912 ut videtur. Narrator carminis, Hibernus Londinii habitans, de desiderio amiculae Tipperariae relictae canit. Cantus clarissimus factus est in Bello Orbis Terrarum Primo, cum milites Britannici in Francia eum cantaverint.

Conversiones Latinae[recensere | fontem recensere]

Verba carminis variis conversionibus Latinis subiecta sunt. Exemplum conversionis non rectae in libro puerili Hildegardis Frey The Camp Fire Girls Go Motoring reperitur: "Long [sic] est via ad Tipperarium".[1] In periodico Musical News and Herald reperitur redditio "Longa via ad Tipperarium".[2] Nomen usuale autem oppidi est Tipperaria, non Tipperarium.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Long est via ad Tipperarium", replied Sahwah, and then bit her tongue as we struck a hole in the road." Hildegard G. Frey, The Camp Fire Girls Go Motoring (1916), cap. 4 (Anglice)
  2. Musical News and Herald, vol 50 (1916), p. 245.