Waltzing Matilda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Photographema operarii errantis circa 1901
Musica carminis

"Waltzing Matilda" (Latine: Valsans cum Matilda, ubi Matilda non est femina, sed sacchus) est notissima Australiae ballata silvestris? (Anglice: bush ballad), carmen populare? rusticum (country folksong) quod "publicum haud sollemni more Australiae carmen" appellatur.[1] Nomen carminis ad peregrinationes operarii errantis (Anglice: swagman) per terras agrestes refert. Carmen anno 1895 compositum est.

Verba carminis historiam narrant operarii qui, theam ebullens, singulam ovem ad propinquum lacum reflexum (billabong, oxbow lake) pervenire videt, quam is capit, sed mox dominus et tres vigiles ad lacum equitant et ovem operario poscunt. Operarius, ove iam comesa, se in lacu summergit, et nunc defunctus dominum ut phantasma terret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "unofficial national anthem of Australia" (The National Library of Australia, die 14 Martii 2008 confirmatus).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • [www.arlt.co.uk/songs.html Versio Latina] a Thoma Melluish facta (vide no. 17)