Israël (discretiva)
Appearance
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |
Isrāēl, (indecl. vel gen. -is), nonnumquam littera h scriptum, Israhel ut hiatum inter ā et ē indicatur; Hebraice ישראל.
- Israel, agnomen Patriarchae Iacobi.
- Israelitae, Iacobi proles, gens Hebraeorum, qui nunc Iudaei vocantur. Initio non forma civitatis, sed societate duodecim tribuum vivunt.
- Regnum Israel, regnum Israelitarum, quod (secundum fontes Biblicos) circiter annis 1010-926 a.C.n. exstabat.
- Regnum Israel (Samaria), pars septentrionalis anterioris regni Israel anno 926 a.C.n. (secundum fontes Biblicos) in duas partes divisi, quod usque ad annum 722 a.C.n. regnum sui iuris erat. Pars meridiana Regnum Iudae appellata est.
- Terra Promissa fontes Biblicos sequens ad terram a Deo (sive JHVH) Israelitis promissam describendam adhibetur.
- Eretz Israel, terra Israel (Hebraice ארץ ישראל), est nomen Biblicum ad Iudaeorum sive Hebraeorum civitatem denotandam. Zionismo increscente a saeculo undevicesimo denuo in usum venit et etiam in hodierna civitate Isralitica saepe adhibetur.
- Israel (civitas), hodierna civitas sui iuris in Asia, quae patria Iudaeorum esse habetur.
- "Novus Israel," nonnumquam Christiani verbis "Novus Israel" sese indicant.
- Israel (nomen)
Primo fuit nomen hominis et rectissime Hebraice est "Jisrā ēl," quod dicit "Luctatur Deum" vel "Luctatur cum Deo."