Chanaan

E Vicipaedia
(Redirectum de Canaan)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ambitus terrae Chanaan circa annum 1300 a.C.n.

Chanaan[1] (Hebraice כנען, knaʿn; Graece Χανααν) fuit regio Orientis Medii, ubi praecipue gentes linguas Semiticas loquentes habitabant. In antiquitate imprimis ad partem Syriae austro-occidentalem denotandam adhibita est; fere posteri regioni Palaestinae respondet.

In Bibliis Chanaan non solum ad regionem sed etiam ad filium Cham, nepotem Noe refert; vide Chanaan (filius Cham). Secundum Biblia Chanaan fuit pater gentis, regionem Chanaan habitantis.

In aliis linguis antiquis[recensere | fontem recensere]

Nomen est in linguis Semiticis boreo-occidentalibus kn'n, Alalach ki-in-a-nimKI, Accadice LUki-na-aḫ-numMEŠ, Assyrice KURki-na-aḫ-ḫi et KURki-na-ḫi, Babylonice KURki-na-ḫa-a-a-u, Lingua Hurrica KURki-na-a-aḫ-ḫi, Lingua Hetthaea KUR URUki-na-aḫ-ḫa, Arabice کنعان, Aegyptiace p3-k-3-n-ˁ-n-ˁ, lingua Phoenicia-Punica Kenaʻ.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio, Exodus 6:4 et passim.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!