Ionas Beius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Methone Messeniae, Venetorum emporium, anno 1487 depictus quo tempore Ionas ibi natus est. Conradus Grünenberg, Beschreibung der Reise von Konstanz nach Jerusalem ff. 17v-18r
Litterae regis Francisci I die 28 Decembris 1546 scriptae, ad Ionam Beium a Gabriele Aramontio datae

Ionas Beius[1] seu Turcice Yunus Bey[2] (ut qui diceret "dominus Ionas"; anno 1550/1551 mortuus) fuit interpres vel dragomanus apud aulam Suleimani magnifici, legatus imperii Ottomanici et auctor opusculi de hoc imperio dialecto Veneta divulgati.

Filius Georgii Taronitae, natus est saeculo XV exeunte Methonae in urbe, eo tempore a re publica Veneta possessa sed anno 1500 a Turcis obsessa et capta.[3] Iuvenis Turcorum captivus religionem Islamicam accepit. Italiane, Graece, Latine loquens interpres factus est. Legatus aulae Ottomanicae sexies ad Venetias profectus est. Legatis in Constantinopolim Gabriele Aramontio Francico et Gerardo Veltvycko sacri Romani imperii variis modis adiuvit.

Iussu eius Meschita dragomani Ionae Beii (Tercüman Yunus Bey Camii) annis 1541/1542, designatore architecto Sinan exstructa est (vicus urbanus Draman [< drağman, cf. "dragomanus"] ex hac meschita appellatur).

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes coaevi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "veste laborata Beius succinctus Ionas": Hugo Favolius, Hodoeporici Byzantini libri III (Lovanii, 1563) (f. 54r apud Google Books)
  2. Fontibus coaevis vernacularibus "Ionus Bei" (vide p. 343 apud Google Books), "Janus-Bei" (vide p. 83) (vide p. 475 apud Google Books) etc.
  3. Siriol Davies, Jack L. Davis, "Greeks, Venice, and the Ottoman Empire" in Hesperia Supplements Vol. 40: Between Venice and Istanbul: Colonial Landscapes in Early Modern Greece (2007) pp. 25-31 JSTOR

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]