Ioannes Capellanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Famosum autocinetum Francogallicum cui nomen Autobiga (Deux chevaux, Citroën 2CV) inter cuius conceptores numeratur Ioannes Capellanus.

Ioannes Capellanus sive vulgo Jean Capelle, natus anno 1909 et mortuus anno 1983, erat ingeniarius, vir scientificus, politicus et conditor anno 1956 motus pro latinitate viva.

Studuit ab anno 1931 in urbe Parisiorum in famosa schola cui nomen Schola Normalis Superior (Lutetia).

Erat ingeniarius in rebus autocineticis et fuit anno 1930 unus e conceptoribus et excogitatoribus - praecipue quod attinet ad copulatrum -autocineti perillustris cui nomen "Citroën Autobiga" simpliciter "Autobiga" nuncupati, vulgo "Deux-chevaux, Citroën 2CV".

Postea fuit professor in Universitate Nanceiae et in Schola Nationali Electricitatis et Mechanicae.

Migravit in Africam et factus est anno 1950 rector Universitatis Dacariae.

Postea condidit Lugduni anno 1957 primum Institutum Nationale Scientiarum Practicarum Lugdunense.

Post haec denuo anno 1966 factus est Nanceiae in universitate professor mechanicae.

Munera politica[recensere | fontem recensere]

Die 30 mensis iunii 1968 electus est ut deputatus secundae circumscriptionis Dordoniae.

Fautor latinitatis vivae[recensere | fontem recensere]

Vir litteratissimus bonarumque litterarum defensor Ioannes Capellanus noster scriptionem divulgavit anno 1952 cui titulis Le latin ou Babel (Lingua latina aut Turris Babylonica).

Postea mense septembri 1956 in urbe Avenione Congressum Internationalem pro Latinitate viva instituit, quo confluxere paene duo centum participes e viginti duobus nationibus oriundi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Capelle, (scripsit praefationem Leopoldus Sédar Senghor ), L'Éducation en Afrique noire à la veille des indépendances, 1946-1958, Kartala, Parisiis, 1990.
  • Jean Capelle, Education et Politique, PUF Collection SUP, Parisiis, 1974.
  • Jean Capelle, "Le latin ou Babel", in : Bulletin de l’Éducation Nationale, Parisiis, 23 octobris 1952.