Citroën Autobiga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Famosum autocinetum Francogallicum cui nomen Citroën Autobiga sive simpliciter Autobiga.

Citroën Autobiga sive simpliciter autobiga (vulgo Deux chevaux, Citroën 2CV) nomen est famosi autocineti popularis quod in Francogallia societas Citroën diu fabricabat.

Societas Industrialis Citroën hoc genus autocinetorum a die 7 octobris 1948 usque diem 27 iulii 1990 produxit.

Inter ingeniarios qui Autobigam excogitaverunt numeratur Ioannes Capellanus latinitatis vivae fautor et verus motor qui anno 1956 Congresum Avenionensem pro latinitate viva instituit.