Ioannes Baptista Carrier

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Baptista Carrier

Ioannes Baptista Carrier (natus die 16 Martii 1756 in Yolai prope Aureliacum, Arvernia; Lutetiae die 16 Decembris 1794 mortuus) fuit politicorum peritus Francicus inter Rerum Francicarum eversionem, qui consilio salutis publicae interfuit. Fuit membrum partis Iacobinorum, quae Fraciam dirigebat inter 1793 et 1794. Innotuit partim de crudelitate sua, quam in Portu Namneto (francice Nantes) evolvebat anno 1793, cum illuc missus est ad dimicandum hostes Conventi Nationalis. Deditissimus erat reipublicae, propterea violentioribus etiam modis utebatur, ut popularet inimicos eius. Unum huius usus apparuit exemplum, cum vinctos ad invicem in flumen Ligerem (francice Loire) damnatos iniciri iussit.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Maurice Fleury: Carrier à Nantes. 1793-1794. – Lutetiae: Plon-Nourrit, 1897
  • Alfred Lallié: J. B. Carrier, représentant du Cantal à la Convention 1756-1794 d'après de nouveaux documents. – Lutetiae, Perrin, 1901


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!