Ioannes Anderson (rerum naturalium eruditus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Anderson 1726-1796

Ioannes, vulgo John Anderson (natus in oppido Rosneath Argatheliae anno 1726; mortuus die 13 Ianuarii 1796) fuit rerum naturalium philosophus Scoticus. Anderson Regalis Societatis Londinii sodalis fuit, cui anno 1759 cooptatus est, et professor Universitatis Glasguensis. In urbe Glasgovia scholam superiorem condidit, nomine Anderson's Institution, quae etiam hodie appellatione nova University of Strathclyde ("Universitas Vallis Glottianae") floret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!