Latinitas nondum censa

Institutum Aegypti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Institutum Aegypti (Francogallice Institut d'Égypte) est societas erudita a Napoleone Bonaparte anno 1798 condita ut res scientificas et historicas investigarent eruditi qui iuxta expeditionem Francicam sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium ad Aegyptum iter fecerant.

Primo Instituti Aegypti conventu, die 24 Augusti 1798, praesedit Gaspard Monge; vice-praeses fuit Napoleo ipse Bonaparte; a secretis meruerunt Iosephus Fourier et Ludovicus Costaz. Participaverunt Stephanus Ludovicus Malus, Claudius Ludovicus Berthollet, Renatus Nicolaus Dufriche Desgenettes, Dolomieu, Geoffroy Saint-Hilaire, Maximilianus de Caffarelli du Falga, Ioannes Lambertus Tallien, Vivant Denon. Libri magnifici titulo Description d'Egypte ex opere huius Instituti proderunt.

Institutum die 21 Martii 1801 desuetum, anno 1836 nomine "Societas Aegyptia" Lutetiae restitutum,[1] anno 1859 nomine "Institutum Aegyptium" Alexandriam motum,[1] anno 1880 Cairi; ab anno 1918 Cairi sub nomine primordiali rursus fungitur. Inter sodales recentiores sunt Georgius Augustus Schweinfurth, Augustus Mariette,Gaston Maspero, Ahmed Kamal, Ahmad Zaki Pasha,[2] Taha Hussein.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ita en:wiki. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. 2.0 2.1 "Historical Background". L'Institut d'Égypte 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Dhombres, Nicole Dhombres, Naissance d'un nouveau pouvoir: science et savants en France, 1793-1824. Lutetiae: Payot, 1989